Hortus Nitidissimis - Christophorus Jacobus Trew

Chapter 11, page: 147

page: 144 page: 145 page: 146 page: 147 page: 148 page: 149 page: 150 page: 151 page: 152 page: 153 page: 154 page: 155

View English TranslationView English Translation

Information about this page

Next pageNext Page

Previous page

Next chapterNext Chapter

Iulio mense quando facti fuerint puluini, (tunc enim transplantatio radicum optime peragitur) lolium dense crescet, ideo caute purgandi sunt, ne radiculae tangantur. Id toties repetatur, quoties lolium eminet, siccitate nimirum caeli, ut funditus exstirpetur. Exeunte uero mense Octobri, repurgatis plane puluinis pausilla pars terrae pinguis leuisque ad pollicis altitudinem cribro supercernatur, cuius beneficam uirtutem pluuiis hiemalibus sentient radices, uerno postea tempore tanto melius procreturae.

Saeuiente frigore puluini stramine tegendi, ne frigus teneris radicibus nocere queat.

Verno tempore, quando plantae proueniunt, terra suffodienda in superficie, & a lolio purganda; cauendum tamen est, ne plantulis noceatur. Sicca tempestate paulisper non numquam rigari debent, sic enim radiculae ualidae fient.

Marcescentibus foliis puluini a lolio repurgandi terra que cribrata leuiter tegendi sunt, id quod sequente Octobri et singulis annis iterari debet, usque dum radices floreant. Tunc quae bonae sunt indolis, numeris suis notandae, quando folia marcescunt, eximendae, nouisque puluinis laxis spatiis committendae sunt. Quae uero haud florent, in pristinis puluinis remaneant. Quando radices notatae eximuntur, cauendum, ne reliquae damni quid patiantur; terra quoque iterum aequanda, puluinisque noua, ut antea factum, supercernatur, ut radiculae ualidiores reddantur. Saepe enim fieri solet, quod flores e semine educati, quando prima florent uice, non tam pulchri sint, quam qui secundo terioue anno florescunt. Hinc nullus eorum abiiciendus est, donec bis uel ter floruerint, tunc enim, quid ualeant, scire possumus.

Omnes Narcissi species, quae multos proferunt flores in uno caule, contra uentorum uim muniendae sunt, ne frangantur, quando florent. Nam caules earum quantumuis densi in superiore parte a multorum florum pondere gravantur, post pluuiam praecipue, cuius mador flores onerat. Quam ob caussam antes uersus meridiem sitos hisce floribus maxime conuenire arbitramur.