|
View English Translation
Information about this page
Next Page
Previous page
Next Chapter
Per aestatem nulla alia cultura egent radiculae, a lolio usque ad
Octobrem
purgandae. Puluinorum superficies tunc refodienda, omne lolium rastro
remouendum terraque bona ac leuis pollicis altitudine puluinis
superstruenda, ut solum sarritione amissum compensetur. Sequenti uere
eadem ratione qua elapso anno, coluntur.
Radices istae non nisi tribus annis elapsis translocentur. Primo enim post
translationem anno numquam tam egregie florent, quam secundo et tertio.
Iterata quoque translatione radicum auctus impeditur. Quarto uero anno
accessoria multitudo procrescens magnos bulbos infirmat minusque
florentes reddit. Accessoriae plantulae separatim puluino committantur;
bulbi uero grandiores iterum inserantur, ut floreant. Si in eodem
puluino seruntur, quo antea crescebant, terra ad pedis altitudinem
eximatur, et apta solutaque noua, uti monui, substituenda est; quod
idem fuerit, ac si in alium seueris puluinim. Horulani Belgici
*) hoc faciunt, quibus non nultum superest spatii. Qua de caussa
terram quotannis e puluinis exemtam noua permutare solent, ita ut
iisdem floribus idem puluinus adsignetur.
Vulgares Narcissi species spatiosis horti antibus inseruntur,
ubi inter omnes flores radicibus bulbosis instructos, eminent, suaque
uarietate anthophilis sunt oblectamento. Perdurabiles sunt istae
radiculae, diffundunturque quouis in solo uel loco; ideo peraptae sunt
hortis arboribus abundantibus, ubi sub arborum umbra plantatae per
aliquot annos durant non translocatae. Quouis uere multos ferunt flores
oculos delectantes.
Ionquilles ab ab aliis radicibus separari, atque antibus seu
puluinis committi debent. Secundo semper anno transponantur; alias enim
radices tenues longioresque crescunt raroque florescere solent. Idem
euenit quoque, si uni eidemque solo commissae remanserint, qua de
caussa saepius
*) Vid. Instruction pour les Jardins fruitiers
et potagers, avec u Traite des Orangers et des Reflexions sur
l'Agriculture, par Mr de la Quintinye. Nouvelle Edition,
revue, corrigee et augmentee d'une Instruction pour la
Culture des Fleurs a Paris, 1756. Gr. 4. Quintinye's
compleat Gardener, abridged by London and Wise.
Lond. 1701. 8.
|